- PRAXIDICE
- PRAXIDICEnympha ex Tremilo filium habuit Cragum, qui Lyciae monti nomen dedit, Steph.Suidas in Πραξιδίκη: Διονύσιος δε, εν κτίσεσιν, Ω᾿᾿γόγου ῾φησἲ θυγατέρες. Α᾿λαλκομενίαν, Θελξίνειαν, Αὐλίδα, ἃςὕςτερον Πραξιδίκας ὠνομαςθῆναι. Earum aedem et iusiurandum in eadem fieri solitum, apud Haliartios fuisse, refert Pausan. in Boeoticis: Α῾λιαρτίοις δέ ἐςτιν εν ὑπαίθρῳ Θεῶνἱερὸν, ἂς Πραξιδικας καλοῦσιν. Ε᾿νταῦθα ὀμνύουσι μὲν, ποιοῦνται δὲ ούκ ἐπίδρομον τὸν ὅρκον. Harum una, Tremilonupta: a quâ Lycia Tremila dicta. Panyasis apud Steph. in Τρεμίλη.Ε῎ντα δ᾿ ἔναιε μέγας Τρέμιλος, καὶ ἔγημε θύγατρα,Νόμφην Ω᾿γυγίην, ἥν Πραξιδίκην καλέουσι.Eximie autem ex his culta, ut videtur, Alalcomenia; quia nempe ipsa Minervam, Deam Athenis tutelarem, educâsset. Itaque per excellentiam haec simpliciter Πραξιδίκη dicta fuerit; creditaque dicta ac facta ad finem perducere. Hesychius, Πραξιδίκην δαίμονά τινα φασὶ, τὴν ὥσπερ ἐπιτιθεῖσαν τέλος τοῖς τε λεγομένοις, καὶ πραττομένοις. Inde est, quod Menelaus, captô Iliô domum redux, quasi opere perfectô, simulacrum dedicaverit. Pausan. in Laconicis: Μενέλαος δὲ Ι῎λιον ἑλὼν, καὶ ἔτεσιν ὕςτερον ὀκτὼ μετὰ Τροίας πόθησιν, ὀίκαδε αὐασωθεὶς, ἄγαλμα θεᾶς Πραξιδίκας ἱδρύσατο. Erat vero simulacrum eius nihil, praeter caput: namque hoc solum dedicabant. Suidas. Πραξιδίκη, Θεός, ἧς κεφαλην μόνην ἱδρύοντο. Et ut simulacra eius nihil nisi caput erant, ita quoque capita tantûm victimarum immolabant. Hesychius, ubi supra: Διὸ καὶ τὰ ἀγάλματα κεφαλὰς γίνεςθαι, καὶ τὰ θύματα ὁμοίως. Ita locum illum legit Meursius; non καὶ τὰ θαύματα. Eius quoque sacra commemorat Orpheus in Argonauticis:Ο῎ργια Πραξιδίκης.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.